- SENSUS Communis
- SENSUS Communisapud Iuvenalem Sat. 8. v. 71.Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbumTradit et inflatum plerumque Nerone propinquô:Rarus enim ferme sensus communis in illaFortuna ---idem est cum κοινονοημοσύνῃ Marci Imperatoris modestâ nempe illâ, moderatâ, usitatâ et ordinariâ, ut ita dicam, hominis mente, quae in commune quodam modo consulit, nec omnia ad commodum suum refert, respectumque etiam habet eorum, cum quibus versatur, modice de semetipso sentiens. Cum enim quottidiani Imperatorum convivae, necessario illorum mensae alias interessent, et non vocati, ac cum Principe συναποδηεῖν cogerentur: hâc veniendi necessitate illos liberavit Marcus et gratiam illis secum convivandi faciebat; quam civilitatem modestiamque is novô vocabulô κοινονοημοσύνην appellavit. Vide Salm. ad Capitolin. in Marco c. 29. et supra in voce Communes, item Monophagiae. Coeterum Aristides Thebanus omnium primus animum pinxit et Sensus omnes expressit, quos vocant Graeci ethe: item perturbationes -- Huius pictura est, oppidô captô ad matris morientis e vulnere mammam adrepens infans: intelligiturque sentire mater, et timere, ne emortuô lacte sanguinem infans lambat. Quam tabulam Alexander M. transtuler at Pellam in patriam suam, Plin. l. 35. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.